Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. dioc. Lund. l.l.
Nuper sanctitas vestra devoto Bernardo de Zutvelde , in artibus magistro ac studenti in jure canonico, de decanatu ecclesie Lundensis, ut speratur, per promocionem cujusdam Johannis Laxman ad ipsam ecclesiam factam et munus consecracionis sibi impendendum aut forsan ita vel per lapsum temporis de consecrandis episcopis vacante, mandavit graciose provideri, prout in supplicacione desuper signata[a] plenius continetur.
Cum autem, pater sanctissime, juxta quandam ejusdem sanctitatis desuper factam constitucionem regularum cancellarie littere apostolice super hujusmodi decanatu conficiende infra tempus debitum terminatum debeant expediri, et finis dicti termini seu temporis satis in brevi instare videatur, supplicat igitur sanctitati vestre prefatus Bernardus, quatenus sibi specialem graciam facientes prefatum tempus, quod nundum (!) elapsum existit, usque ad tres menses a fine dicti temporis, inantea computandos prorogare dignemini de gracia speciali, premisis ac constitucionibus et ordinacionibus apostolicis ceterisque contrariis non obstantibus quibuscunque.
Concessum ad mensem in presencia domini nostri pape Jo. de Mella .
Datum Bononie tercio nonas februarii anno sexto.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.