Tekst efter Ab.
Omnibus presens scriptum cernentibus capitulum ecclesie Lundensis salutem in domino. ♦
Notum facimus omnibus quorum <interest>[1] nos honorabili viro domino Johanni Laxman decano nostro Lundensi predilecto omnia bona nostra in Siluarp[2] in Fuglæsagn cum omnibus ipsorum bonorum pertinenciis, videlicet[3] agris pratis pascuis silvis piscaturis, molendinis aquaticis, lapifodinis, humidis et siccis, nullis penitus exceptis cum omni nostro jure, quam diu idem dominus Johannes Laxman decanus noster manserit, pro annua pensione videlicet sex marcis argenti legalis monete et dative quolibet anno nobis infra festum purificacionis Marie utique persolvendis in conductum <dimisisse,>[4] tali[5] adjecta condicione, quod nemini indulgeat ibi in terris nostris lapides fodere cementales sine nostra licencia speciali, nisi quantum ad usum capituli et ecclesie nostre fuerit speciale, ipso vero de medio sublato seu de dicto suo decanatu[6] , ymo canonice ammoto, dicta bona nostra sine ipsius et quorumcunque reclamacione ad ordinacionem capituli nostri predicti libere revertantur[7] . ♦
In cujus rei et <conduccionis testimonium>[8] sigillum capituli nostri presentibus est appensum. ♦
Datum Lundis anno domini m cd 3o dominica Letare. ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.