1411. 1. juni. S. Pietro i Rom


Paven befaler sin nuntius og kollektor, ærkedegn Jens Povlsen i Lund at opkræve en 3-års tiende af alle gejstlige indtægter i Danmark til kampen mod den kætterske kong Ladislaus af Neapel.

Tekst efter Aa

Tekst

Iohanni Pauli archidiacono Lundensi apostolice sedis nuntio ac in regno Dacie fructuum camere apostolice debitorum collectori ♦ Nouit ille scrutator almus cordium quod summis doloribus angimur pungentesque et amari stimuli nos infestant res modernis pestilentibusque temporibus sceleribus iniquitatibus pressuris et uiolenciis huc esse deductas ut subditos et filios nostros quos ab oneribus releuare et quorum utilitates et commoda procurare undecumque possemus pro nostre imbecillitatis modulo precipuis desideriis optaremus nos oporteat de necessitate grauare ♦ Uerumtamen dum nobiscum attenta meditacione pensamus quod sicut filiis et subditis nostris in omnem casum et euentum tota cordis affeccione consulimus et libenter oportunis auxiliis atque fauoribus assistimus ita illi ut indubie credimus nobis et Romane ecclesie in arduis necessetatibus non modo libenter sed eciam ardenter impendent et extendent eorum subsidia atque dexteras liberales ♦ Cum igitur sicut oculi omnium fidelium quod cum amaritudine recensemus luce clarius intuentur quod regnum Sicilie et terra citra Farum que iuris et proprietatis prefate ecclesie dinoscuntur existere ac nonulle ciuitates terre et loca ad nos et eandem ecclesiam spectancia passim inuasa occupata et tyrannica malignitate detenta cum subditis fuerint et existant ac guerrarum angustiis lacerantur in animarum corporum et substanciarum periculum et inextimabile dispendium plurimorum et nonnulli e grege dominico deuii ad nostrum et prefate ecclesie gremium reducendi ut desiderabilis unionis integritas in prefata dei ecclesia diuina superillustrante clemencia subsequatur ac intensis exoptantes affectibus circa premissorum execucionem posse salubriter prouidere et attendentes postquam diuina clemencia nos ad apicem summi apostolatus eueherit apostolicam cameram ob pestiferum et diuturnum scisma nutritum dudum per heresiarchas et contendentes dampnabiliter de papatu guerrarumque turbines necnon conductas armigerarum gencium in numero copioso exhaustam fuisse et esse substanciis et ad perferenda onera maxime productu et prosecutione ingentis guerre contra potenciam et dampnabilem audaciam et presumpcionem perfidam Ladizlai de Dirachio se regem Sicilie pretendentis et hostis ac rebellis ecclesie manifesti suorumque sequacium et fautorum et certa alia peragenda pro defensione status et honoris nostri et ecclesie supradicte ac uotiua execucione omnium predictorum nulla racione sufficere nisi aliorum suffragiis adiuuemur ♦ Hinc est quod nos premissorum intuitu felicis recordacionis nonnullorum Romanorum pontificum predecessorum nostrorum uestigiis inherentes ac de uenerabilium fratrum nostrorum prefate ecclesie cardinalium consilio decimam omnium reddituum et prouentuum ecclesiasticorum in regno Dacie et in prouinciis ciuitatibus et diocesibus in eodem regno constitutis per tres annos a data presencium continue computandos in subscriptis terminis ab omnibus et singulis patriarchis archiepiscopis episcopis administratoribus electis et abbatibus ceterisque prelatis et personis ecclesiasticis secularibus et regularibus exemptis et non exemptis huiusmodi redditus et prouentus in predicto regno prouinciis ciuitaibus et diocesibus eiusdem regni habentibus et infra dictum triennium habituris cuiuscumque preeminencie dignitatis status gradus religionis ordinis uel condicionis existant quibus aut eorum alicui nulla priuilegia aut indulgencie sub quacumque uerborum forma uel expressione concessa quo ad hoc uolumus suffragari preterquam uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus huiusmodi redditus et prouentus in predictis regno prouinciis ciuitatibus et diocesibus obtinentibus et interim obtenturis qui nobiscum assidue indefessis laboribus onera uniuersalis ecclesie parciuntur necnon Francisco archiepiscopo Narbonensi camerario nostro et dilectis filiis hospitalium sancti Iohannis Ierosolomitani et beate Marie Theotonicorum magistris prioribus preceptoribus et fratribus qui contra hostes fidei Christiane exponunt iugiter se et sua quos quidem cardinales et camerarium magistros priores preceptores et fratres a prestacione huiusmodi decime exemptos esse uolumus et immunes soluendam exigendam colligendam ac in releuacionem dictorum onerum conuertendam auctoritate apostolica imponimus per presentes ita quod ab eisdem patriarchis archiepiscopis episcopis administratoribus electis et abbatibus et prelatis ac personis aliis ecclesiasticis secularibus et regularibus exemptis et non exemptis in eisdem regno prouinciis ciuitatibus et diocesibus ac partibus redditibus et prouentibus colligatur et eciam exigatur sine iniuria et oppressione quacumque quodque ad redditus et prouentus ecclesiasticos extra regnum prouincias ciuitates et dioceses eiusdem ac partes prefatas existentes compulsionis officium nullatenus extendatur ♦ Primum enim terminum solucionis medietatis huiusmodi decime primi anni dictorum trium annorum statuimus et esse uolumus festum resurrectionis dominice proxime futurum secundum uero terminum alterius medietatis decime ipsius anni festum beati Michaelis archangeli extunc immediate secuturum aliis duobus futuris annis similibus terminis obseruandis ♦ Denique uolumus quod huiusmodi decime exaccio fiat secundum taxacionem decime in predictis regno prouinciis ciuitatibus et diocesibus eiusdem regni auctoritate apostolica factam et ubi nulla certa taxacio fuerit secundum morem et constitucionem in solucione huiusmodi decime hactenus obseruatos et sine aliquo onere illorum a quibus huiusmodi decima exigetur et ne de moneta de qua fiet fieri debebit solucio dicte decime ualeat hesitari uitenturque grauamina que propter hec hactenus uiri ecclesiastici sunt perpessi uolumus quod per te et succollectores tuos ipsa decima ad monetam in prefato regno prouinciis ciuitatibus et diocesibus eiusdem communiter currentem leuetur ac eciam exigatur et tibi ac succollectoribus tuis iuxta constitucionem sub hoc editam in concilio Uiennensi persoluatur ita quod pretextu alicuius cambii debitores et solutores dicte decime non grauentur nec aliqui ad solucionem huiusmodi decime extra regnum ciuitates et dioceses eiusdem in quibus redditus et prouentus huiusmodi consistunt faciendam uel ad monetam aliquam extra regnum ciuitates et dioceses eiusdem deferendam aliquatenus compellantur quodque circa hoc iuxta ordinacionem dicti Uiennensis concilii calices libri et alia ornamenta ecclesiastica diuinis officiis deputata ex causa pignoris uel alias occasione dicte exaccionis nullatenus capiantur distrahantur uel eciam occupentur ♦ Quocirca discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus decimam huiusmodi a prefatis patriarchis archiepiscopis et episcopis ceterisque prelatis et personis ecclesiasticis de ipsorum ecclesiasticis redditibus atque prouentibus quos infra regnum prouincias et ciuitates eiusdem obtinent et per dictum triennium obtinebunt preterquam a cardinalibus camerario magistris prioribus ac preceptoribus et fratribus supradictis per te uel alium seu alios clericos dumtaxat fide et facultatibus idoneos exigere et recolligere studeas diligenter ♦ Nos enim tibi prefatos patriarchas archiepiscopos episcopos prelatos ecclesiasticasque personas supradictas huiusmodi redditus et prouentus infra regnum prouincias ciuitates et dioceses prefata atque partes obtinentes et infra ipsum triennium ut prefertur obtenturos cardinalibus camerario magistris prioribus preceptoribus ac fratribus supradictis dumtaxat exceptis ad soluendum tibi uel a te deputandis dictam decimam in eisdem terminis prout superius est expressum auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam ac eciam per sequestracionem ipsorum reddituum atque prouentuum in eisdem regno prouinciis ciuitatibus et diocesibus dicti regni atque partibus consistencium ac arrestacionem personarum si expediens fuerit per te uel alium seu alios et alia iuris remedia appellacione cessante cogendi compellendi et inuocandi si opus extiterit auxilium bracchii secularis plenam et liberam concedimus tenore presencium facultatem non obstantibus tam felicis recordacionis Bonifacii pape viii predecessoris nostri ac de una et duabus dietis in concilio generali quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscumque seu si eisdem patriarchis archiepiscopis episcopis administratoribus electis abbatibus prelatis et aliis personis ecclesiasticis uel quibuscumque aliis communiter uel diuisim a sede apostolica sit indultum quod ad solucionem huiusmodi decime minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari aut extra uel ultra certa loca ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas que de indulto huiusmodi et toto eius tenore ac de uerbo ad uerbum et propriis ipsorum ordinum locorum et personarum nominibus et cognominibus plenam et expressam non fecerint mencionem et quibuscumque aliis priuilegiis indulgenciis exempcionibus eciam corpore iuris claus<ul>isclaus<ul>is[1] et litteris apostolicis quibusuis dignitatibus seu ordinibus ac specialiter sanctorum Benedicti et Augustini Cluniacensium Cisterciensium Premonstratensium Cartusiensium Camaldulensium Grandimontensium Uallisumbrose Cruciferorum et Humiliatorum et ipsorum uniuersitatibus generaliter uel specialiter sub quacumque forma seu concepcione uerborum a memorata sede concessis in quibus quorumque totis tenoribus ac de uerbo ad uerbum in nostris litteris plena et expressa mencio sit habenda cum quibuscumque clausulis derogatoriis quas haberi uolumus pro sufficienter ac de uerbo ad uerbum expressis et specificatis ♦ Ad hoc uolumus et tibi ac succollectoribus huiusmodi a te deputandis eadem auctoritate concedimus ut illos de regno prouinciis ciuitatibus et diocesibus predictis quos ex defectu non facte solucionis huiusmodi excommunicacionis suspensionis et interdicti sentencias incurrere contingeret ab eisdem post satisfaccionem debitam factam prius fide de satisfaccione huiusmodi absoluere et cum eis super irregularitate si qua forent sic ligati non tamen in contemptum clauium celebrando diuina uel immiscendo se eis contraxerint dispensare ualeas et ualeant in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque uolentes quod de gestis et administratis computum reddere ac reliqua exequi tenearis et debeas modis temporibus et prout in officio collectorie tue teneris ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum kalendas iunii pontificatus nostri anno secundo.

1. claus<ul>is] claus<ul>is clausis Aa.

Oversættelse

Til Jens Povlsen, ærkedegn i Lund, det apostoliske sædes nuntius og kollektor af de til det apostoliske kammers forskyldte afgifter i kongeriget Danmark. Hin milde undersøger af hjerterne ved, at vi trykkes af største smerte, og stikkende og bitre anslag truer os, han ved, at tingene er blevet ført hertil på grund af omstyrtende skadeforvoldere, forbrydelsers storme og uretfærdighedens og voldelighedens pression, så at det passer sig, at vore undergivne sønner, som vi gang på gang ønsker at lette fra byrder og fremskaffe nyttige og gunstige foranstaltninger så vidt vi, med brændende ønske, formår alt efter vores svagheds mål; at disse sønner bekymrer sig om nøden. Men så længe vi dog overvejer opmærksomt med os selv, at således som vi med hele hjertets omsorg i alle sager og hændelser giver råd til vore undergivne sønner og støtter dem velvilligt med oportune hjælpeforanstaltninger og tjenester, således vil disse, hvilket vi ikke tvivler om, ikke blot gerne, men også brændende bekoste deres støtte og udstrække deres gavmilde hænder til den romerske kirke, når den er i streng nød. Da således alle troendes øjne beskuer klarere end lyset, hvad vi med bitterhed har gennemgået, at kongedømmet Sicilien og territoriet omkring Hvar, som vides at tilhøre førnævnte kirkes jurisdiktion og ejendom, og endvidere en del byer, lande og stæder, som skuer mod os og den samme kirke, overalt er blevet invaderet og med tyrannisk ondskab besat med vasaller, og at det fortsat er således, og at de de ødelægges pga. krigens ulykker til ulykke for sjæle, kroppe og ejendomme, til fleres uvurderlige tab, og at adskillige afvigere fra Herrens flok bør føres tilbage til vor og førnævnte kirkes favn, for at den ønskværdige unions sammenhæng i Guds førnævnte kirke med guddommelig årvågenheds nåde kan påfølge. Idet vi heftigt ønsker at kunne varetage forfølgelsen af det førnævnte og er opmærksomme på, efter den guddommelige nåde har løftet os til den højeste bispeværdigheds top, at det apostolske kammer er blevet og er helt udtømt for midler på grund af et pestbringende og langvarigt skisma, der er blevet næret længe af kættere, dem der skadeligt gør oprør mod pavedømmet, og krigens storme ført i bevæbnede hedninges store antal (og derfor) ikke i stand til at bære den mægtige krigs særdeles lange varighed og forfølgelse mod Ladislaus af Durazzos vælde og skadelige vovemod og utrolige voldelighed, han der kalder sig konge af Sicilien, han, åbenbar oprører og fjende af kirken, hans følgesvende og velyndere og visse andre ting, der skal udføres til forsvar for såvel vores som ovennævnte kirkes status og ære, og idet vi er opmærksomme på, at kammeret på ingen måde har midler nok på grund af den til alle førnævnte (troendes) lovede udførelse, medmindre vi hjælpes af andres støtte; Af den grund er det, at vi i betragtning af det førnævnte og følgende i sporene på adskillige romerske paver, vore forgængere, af saligt minde, og efter råd fra vore ærede brødre kardinaler for førnævnte kirke ved nærværende brev og apostolisk myndighed pålægger at der betales, inddrives og indsamles en tiendedel af alle gejstlige indtægter og indkomster, der skal anvendes til lettelse for de førnævnte byrder, i Danmarks rige og i provinser, byer og stifter, til at betale kontinuerligt gennem tre år fra nærværende brevs dato på de nedenforskrevne terminer. (Betalingen skal foretages) af alle og enhver patriark, ærkebiskop, biskop, udvalgte administratorer og abbeder og øvrige prælater og gejstlige personer, regelbundne såvel som sekulære, exempte såvel som ikke exempte, der har og inden for nævnte treårs periode vil få sådanne indkomster og indtægter i førnævnte rige og samme riges provinser, byer og stifter, uanset hvilken værdigheds forrang, grads status, religiøs orden eller stilling han måtte indtage, for hvem eller for nogen af deres (folk) vi vil, at intet privilegium eller indulgens skal begunstiges med hensyn til denne sag uden til vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler, der indehaver og i mellemtiden vil indehave sådanne indkomster og indtægter i førnævnte rige, provinser, byer og stifter, dem som vedvarende og af utrættelig indsats deler den universelle kirkes byrder med os, endvidere til ærkebiskop Francesco af Narbonne, vor kammermester, og vore elskede sønner, højmestre, priorer, overopsynsmænd og brødre af Sankt Johannes af Jerusalems og den hellige Marias tyske hospitaler, som i forbundenhed sætter sig og sit op mod kristentroens fjender, hvilke kardinaler, sandelig, kammermester, højmestre, priorer, overopsynsmænd og brødre, vi befaler skal være frie og immune fra ydelsen af denne tiendedel. (Det skal ske,) således at indkomsterne og indtægterne indsamles fra de samme patriarker, ærkebiskopper, biskopper, udvalgte administratorer og abbeder og prælater og andre gejstlige personer, sekulære såvel som regelbundne, exempte og ikke exempte i samme rige, provinser, byer, stifter og egne, og de skal også indkræves uden uret og nogen form for undertrykkelse, og således at tvangens pligt på ingen måde udstrækkes til gejstlige indtægter og indkomster befindende sig uden for førnævnte rige, provinser og det sammes stifter og egne. Vi befaler og fastslår, at den første termin for betalingen af halvdelen af det første af de nævnte tre års tiendedel skal være den førstkommende fest for Herrens opstandelse (påskesøndag), den anden termin (for betaling af) dette års anden halvdel af tiendedel skal være festen for ærkeenglen Michael (29. september), der følger umiddelbart herpå; og de samme terminer skal overholdes i de øvrige to år. Endelig vil vi, at indkrævningen af denne tiendedel gøres efter tiendetakseringen efter apostolisk myndighed i førnævnte rige, provinser og stifter tilhørende samme rige, og hvor ingen sikker taksering er blevet foretaget ifølge den skik og det dekret, der hidtil er blevet iagttaget og uden nogen byrde for dem, af hvem denne tiende skal opkræves; og for ikke betaling af denne tiende skal forsinkes på grund af mønten, af hvilken den skal og bør gøres, og for at klager skal undgås, som på grund af disse ting gejstlige mænd hidtil har udholdt, vil vi, at denne tiende løftes og også indkræves af dig og dine underindsamlere i den mønt, som almindeligvis er gængs i førnævnte rige og det sammes provinser, byer og stifter, og den skal betales til dig og dine underindsamlere ifølge forordningen angående dette givet på koncilliet i Vienne, således at betalere og skyldnere af omtalte tiende ikke kan klage under foregivende af en eller anden pengeombytning og ingen skal på nogen måde tvinges til at gøre betaling af denne tiende ud over riget og det samme riges byer og stifter, i hvilke disse indtægter og indkomster står ved magt, eller til at føre en given mønt(type) uden for riget og det sammes byer og stifter, og angående dette i overensstemmelse med førnævnte koncilium i Vienne: at kalke, bøger og andet kirkeligt inventar tilforordnet gudstjenesten på ingen måde gribes, skilles ad eller også bemægtiges på grund af pantsætning eller andet ved omtalte indkrævnings lejlighed. Af den grund pålægger vi din omsigtsfuldhed ved apostolisk skrivelse, for at du omhyggeligt skal bestræbe dig på at indkræve og høste denne tiende fra førnævnte patriarker, ærkebiskopper og biskopper og de øvrige prælater og gejstlige personer fra disses gejstlige indtægter og indkomster, som de oppebærer eller vil oppebære inden for riget og det sammes provinser og byer gennem den omtalte treårsperiode undtagen fra ovennævnte kardinaler, kammermester, højmestre, priorer og overopsynsmænd og brødre; det kan ske ved dig eller en anden eller andre klerke, blot de er egnede med hensyn til evner og troskab. Thi giver vi dig med nærværende brevs ordlyd fuldkommen og hel mulighed for at tvinge og tiltale førnævnte patriarker, ærkebiskopper, biskopper, prælater og ovennævnte gejstlige personer, der inden for denne treårsperiode oppebærer eller vil oppebære, som sagt, disse indtægter og indkomster inden for førnævnte rige, provinser, byer, stifter og egne, blot med undtagelse af ovennævnte kardinaler, kammermester, højmestre, priorer, overopsynsmænd og brødre, til at betale nævnte tiende til dig eller dine deputerede inden for de samme terminer, som er udtrykt ovenfor, på vor myndighed, under kirkens straf og også ved konfiskation af de indtægter og indkomster, der er gældende i samme rige og omtalte riges provinser, byer og stifter og egne, og ved at tilbageholde personer, hvis det er hensigtsmæssigt, ved dig, en anden eller andre, og ved andre rettens instrumenter, under udeblivelse af appel; ligeledes fuldkommen og hel mulighed til at påkalde den verdslige arms hjælp, hvis behov opstår. Ingen bestemmelser skal være hindrende for dette, hverken vor forgængers, pave Bonifacius d. 8.s, saligt minde, bestemmelse om én dagsrejse og bestemmelsen om to på generalkonciliet, eller andre modsattte apostoliske bestemmelser af nogen som helst art, ej heller hvis der til de samme patriarker, ærkebiskopper, biskopper, udvalgte administratorer, abbeder, prælater og andre gejstlige personer eller nogen som helst andre enten i fællesskab eller enkeltvis fra det apostoliske sæde er blevet tilstået, at de ikke kan holdes skyldige for betaling af en sådan tiende, og at de ikke kan tvinges til dette, eller at de ikke kan underlægges interdikt, suspenderes eller ekskommunikeres eller hidkaldes uden for eller hinsides bestemte steder til dom ved apostoliske breve, som ikke udtrykkeligt og fuldt ud nævner denne tilståelse og det med hele deres ordlyd, fra ord til ord, med selve ordenernes, stedernes og personernes navne og tilnavne; ej heller hvilke som helst andre privilegier, tilståelser og undtagelser, også dem i Corpus Iuris paragraffer, og apostoliske breve generelt eller specielt tilstået af omtalte sæde til værdigheder eller ordener, i særdeleshed helgernes sankt Benedikts og Augustinus', Cluniascensernes, Cisterciensernes, Præmonstratensernes, Karteusernes, Camaldolesernes, Grandimontensernes, Vallombrosernes, Korsbrødrenes og Humiliaternes og alle deres under nogen som helst form eller konception af ord, i hvilke (privilegier, tilståelser og undtagelser, også dem i Corpus Iuris paragraffer, og apostoliske breve) og i hvis fuldkomne ordlyd fuld og udtrykkelig omtale kræves i vore breve med hvilke som helst undtagelsesklausuler, som vi vil, skal anses for tilstrækkeligt, og udtrykt og specificeret fra ord til ord. Til dette vil vi og overlader dig og dine af dig deputerede underindsamlere på den samme myndighed, at du eller I skal have magt til at løse dem i førnævnte rige, provinser, byer og stifter, som på grund af denne ikke gjorte indbetalings svigt har pådraget sig ekskommunikationens, suspensionens og interdiktets domme fra disse domme efter at den forskyldte godtførelse er blevet gjort først ved ed om en sådan godtgørelse og dispensere dem for irregulariteten, hvis de, dog ikke af foragt for nøglemagten, har pådraget sig eller forbundet sig med en sådan ved at fejre gudstjeneste eller ved at blande sig i denne, idet intet som helst modsatrettet skal stå hindrende i vejen for jer, der gør dette. Og vi befaler, at du holdes skyldig for at give regnskab for det udførte og det bestyrede og bør eksekvere det øvrige efter måde og tid, og (det vil vi,) alt eftersom du holdes i dit indsamlerembedes pligt. Givet i Rom ved San Pietro på kalendas i juni i vort pontifikats andet år..